[p. 410]

MDCLXXVII

Lettres d’anoblissement en faveur de Thomas Quisarme, médecin ordinaire du roi, demeurant à Saint-Maixent1.

  • B AN JJ. 207, n° 31, fol. 15°
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 41, p. 410-413
D'après a.

Ludovicus, Dei gracia Francorum rex. Probitatis merita, nobiles actus gestusque laudabiles et virtutum insignia [p. 411] quibus persone decorantur et ornantur merito nos inducunt ut eis justa oppera, proprio Creatoris exemplo, tribuamus et eos eorumque posteritatem et prolem favoribus congruis et nobilium honoribus, ut nomen rei consonet, attolamus ut ipsi hujusmodi prerogativa letentur ceterique ad agenda que bona sunt ardencius aspirant et ad honores suffragantibus virtutum, bonorum operum meritis adipiscendis allicientur et advollent. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod nos, attendentes vitam laudabilem, morum honnestatem fidelitatemque et alia quamplurimum virtutum merita, que in dilecto et fideli medico nostro ordinario, magistro Thoma Quissarme, in medicina doctore, commorante in loco Sancti Maxencii senescallie Pictavensis, nonnullorum fide dignorum testimonio novimus suffragari, pro quibus non inmerito gratum apud nos se reddit et acceptum, nos personam et prolem ipsius honorare volentes sic quod sibi et posteritati sue ac proli perpetuum cedere (?) valeat ad honorem, eumdem magistrum Thomam Quissarme, causis premissis necnon ecciam intuitu laudabilium et gratorum serviciorum per ipsum nobis, in dicto statu et officio medicine et aliis priscis temporibus impensorum speramusque quod ad huc faciat in futurum, cum tota ejus posteritate et prole utriusque sexus in legitimo matrimonio procreata et procranda [p. 412] et eorum quemlibet de nostre regie potestatis plenitudine et speciali gracia nobilitamus per presentes nobilesque facimus et habiles redimus ad omnia et singula quibus ceteri nobiles nostri regni utuntur et uti possunt et consueverunt, ita quod ipse magister Thomas ejusque posteritas et proles masculina in legitimo matrimonio procreata et procreanda a quocumque milite voluerint singulo milicie valeant decorari. Concedentes eidem magistro Thome Quissarme universeque posteritati sue ac proli, ex legitimo matrimonio procreate et procreande quod ipsi et eorum quilibet in omnibus et singulis suis causis, actibus, locis et rebus in judicio et extra, pro nobilibus et ut nobiles ab omnibus de cetero teneantur et in perpetuum ponentur, quibuscumque nobilitatibus, privillegiis, prerogativis, franchisiis, honoribus, libertatibus et juribus universis et singulis ; quibus ceteri nobiles dicti regni nostri gaudere possunt et utuntur paciffice, libere ac quiete utantur et gaudeant et quod ipse [Thomas] Quissarme ejusque posteritas et proles de legitimo matrimonio procreata et procreanda, feuda, retrofeuda nobilia aliasque possessiones nobiles, quecumque sint et quacunque prefulgeant auctoritate, acquirere possint acquisitaque et jam habita per eum ejusque posteritatem et prolem, ac in futurum acquirenda et habenda, perpetuo retinere, habere, possidere licite valeant atque possint ac si fuissent vel essent ab antiquo originaliter nobiles et à personis nobilibus ex utroque latere procreati, absque eo quod ea veleas aut aliqua earum in parte vel in toto vendere seu extra manum eorum ponere nunc vel quandolibet in futurum, cogantur nec quod dictus magister Johannes (sic) Quissarme nec sui aliquam financiam propter hoc nobis seu nostris nunc nec quomodolibet in futurum, solvere teneantur ; et quam quidem financiam, quecumque sit, eidem magistno Thome sueque posteritati et proli, nate et nasciture, premissorum consideracione aliisque de causis [p. 413] ad hoc nos moventibus, donavimus et quictavimus, de nostra ampliori gracia, per presentes, manu nostra signatas. Quo circa a dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, senescallo Pictavensi ac ceteris justiciariis et officiariis nostris, presentibus et futuris, prout ad eum pertinuerit, tenore presentium damus in mandatis quatenus dictum magistrum Thomam Quissarme et ejus posteritatem et prolem utriusque sexus, in legitimo matrimonio procreatam et procreandam, nostris presentibus nobilitacione, dono, quictacione et gracia uti et gaudere faciant et permittant paciffice et quiete, nec ipsos aut eorum aliquem contra presentium tenorem ullatenus inquietant aut molestant nunc nec quomodolibet in futurum, non obstantibus quod summa ad quam financia dicta ascendere potest non sit hic aliter designata, ordinacionibus, deffensionibus et mandatis ad hoc contrariis non obstantibus quibuscumque. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret in futurum, nostrum presentibus duximus aponi sigillum. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus alieno. Datum apud locum des Forges, in mense februarii anno Domini millesimo ccccmo octuagesimo et regni nostri vicesimo2.

Sic signatum : Loys. Per regem, G. de Marle. — Visa. Contentor. Texier.


1 Thomas Suyreau, dit Quissarme (surnom sous lequel il était plus connu, comme on le voit ici), sr de la Grenatière et de Surin, dans la châtellenie de Civray, d’une famille poitevine connue dès la fin du xive siècle, était établi à Châtellerault en mai 1459 et Civray pour son hôtel noble de la Grenatière et pour plusieurs seigneuries secondaires, le 6 février 1459 n.s. Attaché tout d’abord à Charles Ier d’Anjou, comte du Maine, vicomte de Châtellerault, seigneur, par don de Charles VII daté de février 1443 n.s., de Civray, Saint-Maixent, Melle, Chizé et Sainte-Néomaye (Arch. hist. du Poitou, t. XXIX, p. 146-152), ce prince le pourvut de la charge d’aumônier de la Vieille-Aumônerie des femmes et filles trouvées de Saint-Maixent, puis de celle de juge de la prévôté du lieu. Après le 10 avril 1473 n.s., date de la mort de Charles d’Anjou, Thomas Quissarme entra au service de Louis XI, dont il devint le médecin ordinaire. Fixé définitivement à Saint-Maixent par son mariage avec Marguerite Minet, fille d’un riche bourgeois de cette ville, il se constitua un important domaine dans la région, où il acquit entre autres Danzay, arrière-fief de l’abbaye de Saint-Maixent, sous le nom duquel furent connus ses descendants. Il avait cessé de vivre avant le 16 juin 1485. M.A. Richard a tracé la biographie de ce personnage (nous la résumons ici, n’ayant rien à y ajouter) dans le beau volume qu’il a consacré à l’un des arrière-petits-fils du médecin de Louis XI. (Un diplomate poitevin de XVIe siècle, Charles de Danzay, ambassadeur de France en Danemark. Poitiers, 1910, in-8°. Mémoires de la Société des Antiquaires de l’Ouest, troisième série, t. III, année 1909.)

2 Par une lettre missive datée de Bonaventure-lès-Chinon, le 4 mars 1481 n.s., Louis XI notifia à la Chambre des comptes l’octroi à Thomas Quissarme et à sa postérité légitime de ces lettres d’anoblissement, « et luy avons donné, ajoute-t-il, la finance qui nous en pourroit estre pour ce deue, en faveur des bons, grans et continuelz services qu’il nous a faiz et fait chascun jour, tant en son dit office et estat de médecin que autrement en plusieurs manières ». (J. Vaësen, Lettres de Louis XI, t. IX, p. 10.)